EucharisticAdoration.com - http://eucharisticadoration.com
THE PRAYERS OF THE ROSARY IN LATIN
http://eucharisticadoration.com/articles/46/1/THE-PRAYERS-OF-THE-ROSARY-IN-LATIN/Page1.html
By Site Admin
Published on 03/26/2007
 
THE PRAYERS OF THE ROSARY IN LATIN

THE PRAYERS OF THE ROSARY IN LATIN

Sign of the Cross:

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen


Apostles' Creed:

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum,
qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus,
descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde
venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem,
remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.


The Our Father:

PATER NOSTER, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos
inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.


The Hail Mary:

AVE MARIA, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria,
Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.


Glory Be:

GLORIA PATRI, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.


Oratio Fatimae (The Fatima Prayer)

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
misericordiae tuae maxime indigent.


Hail Holy Queen

SALVE REGINA, Mater misericordiae. Vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevae. Ad te
Suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia ergo, Advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos
converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.

V. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.


Oremus:

(O God, Whose only-begotten Son, by His life ...)

Deus, cujus Unigenitus per vitam mortem et resurrectionem suam nobis salutis aeterne praemia comparavit: concede,
quaesumus; ut, haec mysteria sanctissimo beatae Mariae Virginis Rosario recolentes, et imitemur quor continent, et quod
promittunt, assequamur. Per eumdem Dominum. Amen.