EucharisticAdoration.com - http://eucharisticadoration.com
Litany of the Most Blessed Sacrament in Latin
http://eucharisticadoration.com/articles/374/1/Litany-of-the-Most-Blessed-Sacrament-in-Latin/Page1.html
By Site Admin
Published on 07/27/2012
 
Litany of the Most Blessed Sacrament in Latin

Litany of the Most Blessed Sacrament
Litany of the Most Blessed Sacrament In Latin

Kyrie, eleison
R. Kyrie, eleison
Christe, eleison
R. Christe, eleison.
Kyrie, eleison
R. Kyrie, eleison.
Christe, audi nos
R. Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
R. Christe, exaudi nos.
Pater de caelis, Deus,
R. miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus,
R. miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus,
R. miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus,
R. miserere nobis.
Panis vive, qui de caelo descendisti,
R. miserere nobis.
Deus absconditus et Salvator,
R. miserere nobis.
Frumentum electorum,
R. miserere nobis.
Vinum germinans virgines,
R. miserere nobis.
Panis pinguis et deliciae regum,
R. miserere nobis.
Iuge sacrificium,
R. miserere nobis.
Oblatio munda,
R. miserere nobis.
Agne absque macula,
R. miserere nobis.
Mensa purissima,
R. miserere nobis.
Angelorum esca,
R. miserere nobis.
Manna absconditum,
R. miserere nobis.
Memoria mirabilium Dei,
R. miserere nobis.
Panis supersubstantialis,
R. miserere nobis.
Verbum caro factum, habitans in nobis,
R. miserere nobis.
Hostia sancta,
R. miserere nobis.
Calix benedictionis,
R. miserere nobis.
Mysterium fidei,
R. miserere nobis.
Praecelsum et venerabile Sacramentum,
R. miserere nobis.
Sacrificium omnium sanctissimum,
R. miserere nobis.
Sacrificium vere propitiatorium pro vivis et defunctis,
R. miserere nobis.
Caeleste antidotum, quo a peccatis praeservamur,
R. miserere nobis.
Stupendum supra omnia miraculum,
R. miserere nobis.
Sacratissima Dominicae Passionis commemoratio,
R. miserere nobis.
Donum transcendens omnem plenitudinem,
R. miserere nobis.
Memoriale praecipuum divini amoris,
R. miserere nobis.
Divinae affluentia largitatis,
R. miserere nobis.
Sacrosanctum et augustissimum mysterium,
R. miserere nobis.
Pharmacum immortalitatis,
R. miserere nobis.
Tremendum ac vivificum Sacramentum,
R. miserere nobis.
Panis omnipotentia Verbi caro factus,
R. miserere nobis.
Incruentum sacrificium,
R. miserere nobis.
Cibus et convivia,
R. miserere nobis.
Dulcissimum convivium, cui assistunt Angeli ministrantes,
R. miserere nobis.
Sacramentum pietatis,
R. miserere nobis.
Vinculum caritatis,
R. miserere nobis.
Offerens et oblatio,
R. miserere nobis.
Spiritualis dulcedo in proprio fonte degustata,
R. miserere nobis.
Refectio animarum sanctarum,
R. miserere nobis.
Viaticum in Domino morientium,
R. miserere nobis.
Pignus futurae gloriae,
R. miserere nobis.
Propitius esto,
R. parce nobis, Domine.
Propitius esto,
R. exaudi nos, Domine.
Ab indigna Corporis et Sanguinis tui susceptione,
R. libera nos, Domine.
A concupiscentia carnis,
R. libera nos, Domine.
A concupiscentia oculorum,
R. libera nos, Domine.
A superbia vitae,
R. libera nos, Domine.
Ab omni peccandi occasione,
R. libera nos, Domine.
Per desiderium illud, quo hoc Pascha cum discipulis manducare desiderasti,
R. libera nos, Domine.
Per summam humilitatem, qui discipulorum pedes lavisti,
R. libera nos, Domine.
Per ardentissimam caritatem, qua hoc divinum Sacramentum instituisti,
R. libera nos, Domine.
Per Sanguinem tuum pretiosum, quem nobis in altari reliquisti,
R. libera nos, Domine.
Per quinque vulnera huius tui Corporis sacratissimi, quod pro nobis suscepisti,
R. libera nos, Domine.
Peccatores,
R. te rogamus, audi nos.
Ut in nobis fidem, reverentiam et devotionem erga hoc admirabile Sacramentum augere et conservare digneris,
R. te rogamus, audi nos.
Ut ad frequentem usum Eucharistiae per veram peccatorum confessionem nos perducere digneris,
R. te rogamus, audi nos.
Ut nos ab omni haeresi, perfidia ac cordis caecitate liberare digneris,
R. te rogamus, audi nos.
Ut sanctissimi huius Sacramenti pretiosos et caelestes fructus nobis impertiri digneris,
R. te rogamus, audi nos.
Ut in hora mortis nostrae hoc caelesti viatico nos confortare et munire digneris,
R. te rogamus, audi nos.
Fili Dei,
R. te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R. parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R. exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R. miserere nobis, Domine.
Christe, audi nos
R. Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
R. Christe, exaudi nos.
Kyrie, eleison
R. Kyrie, eleison
Christe, eleison
R. Christe, eleison.
Kyrie, eleison
R. Kyrie, eleison.
Pater noster ...
Ave Maria, ...
V. Panem de caelo praestitisti eis, (T.P. Alleluia)
R. Omne delectamentum in se habentem. (T.P. Alleluia)
Oremus;
Deus, qui nobis sub Sacramento mirabili Passionis tuae memoriam reliquisti; tribue quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen

Source:  Blog
(http://notw-74.blogspot.ca/2009/09/litany-of-most-blessed-sacrament.html)